Text
Regina cæli, lætare, alleluia.
Quia quem meruisti portare, alleluia.
Resurrexit sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.
V. Gaude et lætare, Virgo Maria, alleluia.
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus.
Deus qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum lætificare dignatus es: præsta, quæsumus, ut per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
#regina cæli#Queen of Heaven#prayed during eastertide in the place of angelus#sancta Maria#Virgin Mary#catholic prayer#prayer in latin#catholic
2 notes
·
View notes